Title Page
Previous Chapter
Proverbia III
Capitulum III
- fili mi ne obliviscaris legis meae et praecepta mea
custodiat cor tuum
- longitudinem enim dierum et annos vitae et pacem adponent
tibi
- misericordia et veritas non te deserant circumda eas gutturi
tuo et describe in tabulis cordis tui
- et invenies gratiam et disciplinam bonam coram Deo et
hominibus
- habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo et ne innitaris
prudentiae tuae
- in omnibus viis tuis cogita illum et ipse diriget gressus
tuos
- ne sis sapiens apud temet ipsum time Dominum et recede a
malo
- sanitas quippe erit umbilico tuo et inrigatio ossuum tuorum
- honora Dominum de tua substantia et de primitiis omnium
frugum tuarum
- et implebuntur horrea tua saturitate et vino torcularia
redundabunt
- disciplinam Domini fili mi ne abicias nec deficias cum ab
eo corriperis
- quem enim diligit Dominus corripit et quasi pater in filio
conplacet sibi
- beatus homo qui invenit sapientiam et qui affluit prudentia
- melior est adquisitio eius negotiatione argenti et auro
primo fructus eius
- pretiosior est cunctis opibus et omnia quae desiderantur
huic non valent conparari
- longitudo dierum in dextera eius in sinistra illius
divitiae et gloria
- viae eius viae pulchrae et omnes semitae illius pacificae
- lignum vitae est his qui adprehenderint eam et qui tenuerit
eam beatus
- Dominus sapientia fundavit terram stabilivit caelos
prudentia
- sapientia illius eruperunt abyssi et nubes rore concrescunt
- fili mi ne effluant haec ab oculis tuis custodi legem atque
consilium
- et erit vita animae tuae et gratia faucibus tuis
- tunc ambulabis fiducialiter in via tua et pes tuus non
inpinget
- si dormieris non timebis quiesces et suavis erit somnus
tuus
- ne paveas repentino terrore et inruentes tibi potentias
impiorum
- Dominus enim erit in latere tuo et custodiet pedem tuum ne
capiaris
- noli prohibere benefacere eum qui potest si vales et ipse
benefac
- ne dicas amico tuo vade et revertere et cras dabo tibi cum
statim possis dare
- ne moliaris amico tuo malum cum ille in te habeat fiduciam
- ne contendas adversus hominem frustra cum ipse tibi nihil
mali fecerit
- ne aemuleris hominem iniustum nec imiteris vias eius
- quia abominatio Domini est omnis inlusor et cum simplicibus
sermocinatio eius
- egestas a Domino in domo impii habitacula autem iustorum
benedicentur
- inlusores ipse deludet et mansuetis dabit gratiam
- gloriam sapientes possidebunt stultorum exaltatio ignominia
Next Chapter
Biblia Vulgata
(Network Version, 1994)
Cross References: English,
French,
German, Italian, Spanish