Title Page
Previous Chapter
Proverbia IV
Capitulum IV
- audite filii disciplinam patris et adtendite ut sciatis
 prudentiam
- donum bonum tribuam vobis legem meam ne derelinquatis
- nam et ego filius fui patris mei tenellus et unigenitus
 coram matre mea
- et docebat me atque dicebat suscipiat verba mea cor tuum
 custodi praecepta mea et vives
- posside sapientiam posside prudentiam ne obliviscaris neque
 declines a verbis oris mei
- ne dimittas eam et custodiet te dilige eam et servabit te
- principium sapientiae posside sapientiam et in omni
 possessione tua adquire prudentiam
- arripe illam et exaltabit te glorificaberis ab ea cum eam
 fueris amplexatus
- dabit capiti tuo augmenta gratiarum et corona inclita
 proteget te
- audi fili mi et suscipe verba mea ut multiplicentur tibi
 anni vitae
- viam sapientiae monstravi tibi duxi te per semitas
 aequitatis
- quas cum ingressus fueris non artabuntur gressus tui et
 currens non habebis offendiculum
- tene disciplinam ne dimittas eam custodi illam quia ipsa
 est vita tua
- ne delecteris semitis impiorum nec tibi placeat malorum via
- fuge ab ea ne transeas per illam declina et desere eam
- non enim dormiunt nisi malefecerint et rapitur somnus ab
 eis nisi subplantaverint
- comedunt panem impietatis et vinum iniquitatis bibunt
- iustorum autem semita quasi lux splendens procedit et
 crescit usque ad perfectam diem
- via impiorum tenebrosa nesciunt ubi corruant
- fili mi ausculta sermones meos et ad eloquia mea inclina
 aurem tuam
- ne recedant ab oculis tuis custodi ea in medio cordis tui
- vita enim sunt invenientibus ea et universae carni sanitas
- omni custodia serva cor tuum quia ex ipso vita procedit
- remove a te os pravum et detrahentia labia sint procul a te
- oculi tui recta videant et palpebrae tuae praecedant
 gressus tuos
- dirige semitam pedibus tuis et omnes viae tuae stabilientur
- ne declines ad dexteram et ad sinistram averte pedem tuum a
 malo
 
Next Chapter
Biblia Vulgata
(Network Version, 1994)
Cross References: English, 
French, 
German, Italian, Spanish