Title Page
Previous Chapter
Proverbia II
Capitulum II
- fili mi si susceperis sermones meos et mandata mea
absconderis penes te
- ut audiat sapientiam auris tua inclina cor tuum ad noscendam
prudentiam
- si enim sapientiam invocaveris et inclinaveris cor tuum
prudentiae
- si quaesieris eam quasi pecuniam et sicut thesauros
effoderis illam
- tunc intelleges timorem Domini et scientiam Dei invenies
- quia Dominus dat sapientiam et ex ore eius scientia et
prudentia
- custodiet rectorum salutem et proteget gradientes
simpliciter
- servans semitas iustitiae et vias sanctorum custodiens
- tunc intelleges iustitiam et iudicium et aequitatem et omnem
semitam bonam
- si intraverit sapientia cor tuum et scientia animae tuae
placuerit
- consilium custodiet te prudentia servabit te
- ut eruaris de via mala ab homine qui perversa loquitur
- qui relinquunt iter rectum et ambulant per vias tenebrosas
- qui laetantur cum malefecerint et exultant in rebus
pessimis
- quorum viae perversae et infames gressus eorum
- ut eruaris a muliere aliena et ab extranea quae mollit
sermones suos
- et relinquit ducem pubertatis suae
- et pacti Dei sui oblita est inclinata est enim ad mortem
domus eius et ad impios semitae ipsius
- omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur nec
adprehendent semitas vitae
- ut ambules in via bona et calles iustorum custodias
- qui enim recti sunt habitabunt in terra et simplices
permanebunt in ea
- impii vero de terra perdentur et qui inique agunt
auferentur ex ea
Next Chapter
Biblia Vulgata
(Network Version, 1994)
Cross References: English,
French,
German, Italian, Spanish