Title Page
Proverbia I
Capitulum I
- parabolae Salomonis filii David regis Israhel
- ad sciendam sapientiam et disciplinam
- ad intellegenda verba prudentiae et suscipiendam eruditionem
doctrinae iustitiam et iudicium et aequitatem
- ut detur parvulis astutia adulescenti scientia et
intellectus
- audiens sapiens sapientior erit et intellegens gubernacula
possidebit
- animadvertet parabolam et interpretationem verba sapientium
et enigmata eorum
- timor Domini principium scientiae sapientiam atque doctrinam
stulti despiciunt
- audi fili mi disciplinam patris tui et ne dimittas legem
matris tuae
- ut addatur gratia capiti tuo et torques collo tuo
- fili mi si te lactaverint peccatores ne adquiescas
- si dixerint veni nobiscum insidiemur sanguini abscondamus
tendiculas contra insontem frustra
- degluttiamus eum sicut infernus viventem et integrum quasi
descendentem in lacum
- omnem pretiosam substantiam repperiemus implebimus domos
nostras spoliis
- sortem mitte nobiscum marsuppium unum sit omnium nostrum
- fili mi ne ambules cum eis prohibe pedem tuum a semitis
eorum
- pedes enim illorum ad malum currunt et festinant ut
effundant sanguinem
- frustra autem iacitur rete ante oculos pinnatorum
- ipsique contra sanguinem suum insidiantur et moliuntur
fraudes contra animas suas
- sic semitae omnis avari animas possidentium rapiunt
- sapientia foris praedicat in plateis dat vocem suam
- in capite turbarum clamitat in foribus portarum urbis
profert verba sua dicens
- usquequo parvuli diligitis infantiam et stulti ea quae sibi
sunt noxia cupiunt et inprudentes odibunt scientiam
- convertimini ad correptionem meam en proferam vobis
spiritum meum et ostendam verba mea
- quia vocavi et rennuistis extendi manum meam et non fuit
qui aspiceret
- despexistis omne consilium meum et increpationes meas
neglexistis
- ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo cum
vobis quod timebatis advenerit
- cum inruerit repentina calamitas et interitus quasi
tempestas ingruerit quando venerit super vos tribulatio et
angustia
- tunc invocabunt me et non exaudiam mane consurgent et non
invenient me
- eo quod exosam habuerint disciplinam et timorem Domini non
susceperint
- nec adquieverint consilio meo et detraxerint universae
correptioni meae
- comedent igitur fructus viae suae suisque consiliis
saturabuntur
- aversio parvulorum interficiet eos et prosperitas stultorum
perdet illos
- qui autem me audierit absque terrore requiescet et
abundantia perfruetur malorum timore sublato
Next Chapter
Biblia Vulgata
(Network Version, 1994)
Cross References: English,
French,
German, Italian, Spanish