Title Page
Previous Chapter
Proverbia XVIII
Capitulum XVIII
- occasiones quaerit qui vult recedere ab amico omni tempore
erit exprobrabilis
- non recipit stultus verba prudentiae nisi ea dixeris quae
versantur in corde eius
- impius cum in profundum venerit peccatorum contemnit sed
sequitur eum ignominia et obprobrium
- aqua profunda verba ex ore viri et torrens redundans fons
sapientiae
- accipere personam impii non est bonum ut declines a
veritate iudicii
- labia stulti inmiscunt se rixis et os eius iurgia provocat
- os stulti contritio eius et labia illius ruina animae eius
- verba bilinguis quasi simplicia et ipsa perveniunt usque ad
interiora ventris
- qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua
opera dissipantis
- turris fortissima nomen Domini ad ipsum currit iustus et
exaltabitur
- substantia divitis urbs roboris eius et quasi murus
validus circumdans eum
- antequam conteratur exaltatur cor hominis et antequam
glorificetur humiliatur
- qui prius respondit quam audiat stultum se esse demonstrat
et confusione dignum
- spiritus viri sustentat inbecillitatem suam spiritum vero
ad irascendum facilem quis poterit sustinere
- cor prudens possidebit scientiam et auris sapientium
quaerit doctrinam
- donum hominis dilatat viam eius et ante principes spatium
ei facit
- iustus prior est accusator sui venit amicus eius et
investigavit eum
- contradictiones conprimit sors et inter potentes quoque
diiudicat
- frater qui adiuvatur a fratre quasi civitas firma et
iudicia quasi vectes urbium
- de fructu oris viri replebitur venter eius et genimina
labiorum illius saturabunt eum
- mors et vita in manu linguae qui diligunt eam comedent
fructus eius
- qui invenit mulierem invenit bonum et hauriet iucunditatem
a Domino
- cum obsecrationibus loquetur pauper et dives effabitur
rigide
- vir amicalis ad societatem magis amicus erit quam frater
Next Chapter
Biblia Vulgata
(Network Version, 1994)
Cross References: English,
French,
German, Italian, Spanish