Title Page
Previous Chapter
Proverbia XVII
Capitulum XVII
- melior est buccella sicca cum gaudio quam domus plena
victimis cum iurgio
- servus sapiens dominabitur filiis stultis et inter fratres
hereditatem dividet
- sicut igne probatur argentum et aurum camino ita corda
probat Dominus
- malus oboedit linguae iniquae et fallax obtemperat labiis
mendacibus
- qui despicit pauperem exprobrat factori eius et qui in
ruina laetatur alterius non erit inpunitus
- corona senum filii filiorum et gloria filiorum patres sui
- non decent stultum verba conposita nec principem labium
mentiens
- gemma gratissima expectatio praestolantis quocumque se
verterit prudenter intellegit
- qui celat delictum quaerit amicitias qui altero sermone
repetit separat foederatos
- plus proficit correptio apud prudentem quam centum plagae
apud stultum
- semper iurgia quaerit malus angelus autem crudelis
mittetur contra eum
- expedit magis ursae occurrere raptis fetibus quam fatuo
confidenti sibi in stultitia sua
- qui reddit mala pro bonis non recedet malum de domo eius
- qui dimittit aquam caput est iurgiorum et antequam
patiatur contumeliam iudicium deserit
- et qui iustificat impium et qui condemnat iustum
abominabilis est uterque apud Dominum
- quid prodest habere divitias stultum cum sapientiam emere
non possit
- omni tempore diligit qui amicus est et frater in angustiis
conprobatur
- homo stultus plaudet manibus cum spoponderit pro amico suo
- qui meditatur discordiam diligit rixas et qui exaltat
ostium quaerit ruinam
- qui perversi cordis est non inveniet bonum et qui vertit
linguam incidet in malum
- natus est stultus in ignominiam suam sed nec pater in
fatuo laetabitur
- animus gaudens aetatem floridam facit spiritus tristis
exsiccat ossa
- munera de sinu impius accipit ut pervertat semitas iudicii
- in facie prudentis lucet sapientia oculi stultorum in
finibus terrae
- ira patris filius stultus et dolor matris quae genuit eum
- non est bonum damnum inferre iusto nec percutere principem
qui recta iudicat
- qui moderatur sermones suos doctus et prudens est et
pretiosi spiritus vir eruditus
- stultus quoque si tacuerit sapiens putabitur et si
conpresserit labia sua intellegens
Next Chapter
Biblia Vulgata
(Network Version, 1994)
Cross References: English,
French,
German, Italian, Spanish