Title Page
Previous Chapter
Proverbia XVI
Capitulum XVI
- hominis est animum praeparare et Dei gubernare linguam
- omnes viae hominum patent oculis eius spirituum ponderator
est Dominus
- revela Domino opera tua et dirigentur cogitationes tuae
- universa propter semet ipsum operatus est Dominus impium
quoque ad diem malum
- abominatio Domini omnis arrogans etiam si manus ad manum
fuerit non erit innocens
- misericordia et veritate redimitur iniquitas et in timore
Domini declinatur a malo
- cum placuerint Domino viae hominis inimicos quoque eius
convertet ad pacem
- melius est parum cum iustitia quam multi fructus cum
iniquitate
- cor hominis disponet viam suam sed Domini est dirigere
gressus eius
- divinatio in labiis regis in iudicio non errabit os eius
- pondus et statera iudicia Domini sunt et opera eius omnes
lapides sacculi
- abominabiles regi qui agunt impie quoniam iustitia
firmatur solium
- voluntas regum labia iusta qui recta loquitur diligetur
- indignatio regis nuntii mortis et vir sapiens placabit eam
- in hilaritate vultus regis vita et clementia eius quasi
imber serotinus
- posside sapientiam quia auro melior est et adquire
prudentiam quia pretiosior est argento
- semita iustorum declinat mala custos animae suae servat
viam suam
- contritionem praecedit superbia et ante ruinam exaltatur
spiritus
- melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum
superbis
- eruditus in verbo repperiet bona et qui in Domino sperat
beatus est
- qui sapiens corde est appellabitur prudens et qui dulcis
eloquio maiora percipiet
- fons vitae eruditio possidentis doctrina stultorum
fatuitas
- cor sapientis erudiet os eius et labiis illius addet
gratiam
- favus mellis verba conposita dulcedo animae et sanitas
ossuum
- est via quae videtur homini recta et novissimum eius ducit
ad mortem
- anima laborantis laborat sibi quia conpulit eum os suum
- vir impius fodit malum et in labiis eius ignis ardescit
- homo perversus suscitat lites et verbosus separat
principes
- vir iniquus lactat amicum suum et ducit eum per viam non
bonam
- qui adtonitis oculis cogitat prava mordens labia sua
perficit malum
- corona dignitatis senectus in viis iustitiae repperietur
- melior est patiens viro forte et qui dominatur animo suo
expugnatore urbium
- sortes mittuntur in sinu sed a Domino temperantur
Next Chapter
Biblia Vulgata
(Network Version, 1994)
Cross References: English,
French,
German, Italian, Spanish