Title Page
Previous Chapter
Proverbia XIX
Capitulum XIX
- melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam
torquens labia insipiens
- ubi non est scientia animae non est bonum et qui festinus
est pedibus offendit
- stultitia hominis subplantat gressus eius et contra Deum
fervet animo suo
- divitiae addunt amicos plurimos a paupere autem et hii quos
habuit separantur
- testis falsus non erit inpunitus et qui mendacia loquitur
non effugiet
- multi colunt personam potentis et amici sunt dona tribuenti
- fratres hominis pauperis oderunt eum insuper et amici
procul recesserunt ab eo qui tantum verba sectatur nihil
habebit
- qui autem possessor est mentis diligit animam suam et
custos prudentiae inveniet bona
- testis falsus non erit inpunitus et qui loquitur mendacia
peribit
- non decent stultum deliciae nec servum dominari
principibus
- doctrina viri per patientiam noscitur et gloria eius est
iniqua praetergredi
- sicut fremitus leonis ita et regis ira et sicut ros super
herbam ita hilaritas eius
- dolor patris filius stultus et tecta iugiter perstillantia
litigiosa mulier
- domus et divitiae dantur a patribus a Domino autem proprie
uxor prudens
- pigredo inmittit soporem et anima dissoluta esuriet
- qui custodit mandatum custodit animam suam qui autem
neglegit vias suas mortificabitur
- feneratur Domino qui miseretur pauperis et vicissitudinem
suam reddet ei
- erudi filium tuum ne desperes ad interfectionem autem eius
ne ponas animam tuam
- qui inpatiens est sustinebit damnum et cum rapuerit aliud
adponet
- audi consilium et suscipe disciplinam ut sis sapiens in
novissimis tuis
- multae cogitationes in corde viri voluntas autem Domini
permanebit
- homo indigens misericors est et melior pauper quam vir
mendax
- timor Domini ad vitam et in plenitudine commorabitur
absque visitatione pessimi
- abscondit piger manum suam sub ascella nec ad os suum
adplicat eam
- pestilente flagellato stultus sapientior erit sin autem
corripueris sapientem intelleget disciplinam
- qui adfligit patrem et fugat matrem ignominiosus est et
infelix
- non cesses fili audire doctrinam nec ignores sermones
scientiae
- testis iniquus deridet iudicium et os impiorum devorat
iniquitatem
- parata sunt derisoribus iudicia et mallei percutientes
stultorum corporibus
Next Chapter
Biblia Vulgata
(Network Version, 1994)
Cross References: English,
French,
German, Italian, Spanish