Title Page
Previous Chapter
Proverbia XXVIII
Capitulum XXVIII
- fugit impius nemine persequente iustus autem quasi leo
confidens absque terrore erit
- propter peccata terrae multi principes eius et propter
hominis sapientiam et horum scientiam quae dicuntur vita ducis
longior erit
- vir pauper calumnians pauperes similis imbri vehementi in
quo paratur fames
- qui derelinquunt legem laudant impium qui custodiunt
succenduntur contra eum
- viri mali non cogitant iudicium qui autem requirunt Dominum
animadvertunt omnia
- melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam dives
pravis itineribus
- qui custodit legem filius sapiens est qui pascit
comesatores confundit patrem suum
- qui coacervat divitias usuris et fenore liberali in
pauperes congregat eas
- qui declinat aurem suam ne audiat legem oratio eius erit
execrabilis
- qui decipit iustos in via mala in interitu suo corruet et
simplices possidebunt bona
- sapiens sibi videtur vir dives pauper autem prudens
scrutabitur eum
- in exultatione iustorum multa gloria regnantibus impiis
ruinae hominum
- qui abscondit scelera sua non dirigetur qui confessus
fuerit et reliquerit ea misericordiam consequetur
- beatus homo qui semper est pavidus qui vero mentis est
durae corruet in malum
- leo rugiens et ursus esuriens princeps impius super
populum pauperem
- dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam qui
autem odit avaritiam longi fient dies eius
- hominem qui calumniatur animae sanguinem si usque ad lacum
fugerit nemo sustentet
- qui ambulat simpliciter salvus erit qui perversis
ingreditur viis concidet semel
- qui operatur terram suam saturabitur panibus qui sectatur
otium replebitur egestate
- vir fidelis multum laudabitur qui autem festinat ditari
non erit innocens
- qui cognoscit in iudicio faciem non facit bene iste et pro
buccella panis deserit veritatem
- vir qui festinat ditari et aliis invidet ignorat quod
egestas superveniat ei
- qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum
magis quam ille qui per linguae blandimenta decipit
- qui subtrahit aliquid a patre suo et matre et dicit hoc
non est peccatum particeps homicidae est
- qui se iactat et dilatat iurgia concitat qui sperat in
Domino saginabitur
- qui confidit in corde suo stultus est qui autem graditur
sapienter iste salvabitur
- qui dat pauperi non indigebit qui despicit deprecantem
sustinebit penuriam
- cum surrexerint impii abscondentur homines cum illi
perierint multiplicabuntur iusti
Next Chapter
Biblia Vulgata
(Network Version, 1994)
Cross References: English,
French,
German, Italian, Spanish