Title Page
Previous Chapter
Proverbia XXVII
Capitulum XXVII
- ne glorieris in crastinum ignorans quid superventura pariat
dies
- laudet te alienus et non os tuum extraneus et non labia tua
- grave est saxum et onerosa harena sed ira stulti utroque
gravior
- ira non habet misericordiam nec erumpens furor et impetum
concitati ferre quis poterit
- melior est manifesta correptio quam amor absconditus
- meliora sunt vulnera diligentis quam fraudulenta odientis
oscula
- anima saturata calcabit favum anima esuriens et amarum pro
dulce sumet
- sicut avis transmigrans de nido suo sic vir qui relinquit
locum suum
- unguento et variis odoribus delectatur cor et bonis amici
consiliis anima dulcoratur
- amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris et domum
fratris tui ne ingrediaris in die adflictionis tuae melior est
vicinus iuxta quam frater procul
- stude sapientiae fili mi et laetifica cor meum ut possim
exprobranti respondere sermonem
- astutus videns malum absconditus est parvuli transeuntes
sustinuere dispendia
- tolle vestimentum eius qui spopondit pro extraneo et pro
alienis auferto pignus
- qui benedicit proximo suo voce grandi de nocte consurgens
maledicenti similis erit
- tecta perstillantia in die frigoris et litigiosa mulier
conparantur
- qui retinet eam quasi qui ventum teneat et oleum dexterae
suae vocabit
- ferrum ferro acuitur et homo exacuit faciem amici sui
- qui servat ficum comedet fructus eius et qui custos est
domini sui glorificabitur
- quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium sic
corda hominum manifesta sunt prudentibus
- infernus et perditio non replentur similiter et oculi
hominum insatiabiles
- quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace
aurum sic probatur homo ore laudantis
- si contuderis stultum in pila quasi tisanas feriente
desuper pilo non auferetur ab eo stultitia eius
- diligenter agnosce vultum pecoris tui tuosque greges
considera
- non enim habebis iugiter potestatem sed corona tribuetur
in generatione generationum
- aperta sunt prata et apparuerunt herbae virentes et
collecta sunt faena de montibus
- agni ad vestimentum tuum et hedi agri pretium
- sufficiat tibi lac caprarum in cibos tuos in necessaria
domus tuae et ad victum ancillis tuis
Next Chapter
Biblia Vulgata
(Network Version, 1994)
Cross References: English,
French,
German, Italian, Spanish