Title Page
Previous Chapter
Proverbia XXIX
Capitulum XXIX
- viro qui corripientem dura cervice contemnit repentinus
superveniet interitus et eum sanitas non sequitur
- in multiplicatione iustorum laetabitur vulgus cum impii
sumpserint principatum gemet populus
- vir qui amat sapientiam laetificat patrem suum qui autem
nutrit scorta perdet substantiam
- rex iustus erigit terram vir avarus destruet eam
- homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo
rete expandit gressibus eius
- peccantem virum iniquum involvet laqueus et iustus laudabit
atque gaudebit
- novit iustus causam pauperum impius ignorat scientiam
- homines pestilentes dissipant civitatem sapientes avertunt
furorem
- vir sapiens si cum stulto contenderit sive irascatur sive
rideat non inveniet requiem
- viri sanguinum oderunt simplicem iusti quaerunt animam
eius
- totum spiritum suum profert stultus sapiens differt et
reservat in posterum
- princeps qui libenter audit verba mendacii omnes ministros
habebit impios
- pauper et creditor obviam fuerunt sibi utriusque
inluminator est Dominus
- rex qui iudicat in veritate pauperes thronus eius in
aeternum firmabitur
- virga atque correptio tribuet sapientiam puer autem qui
dimittitur voluntati suae confundet matrem suam
- in multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera et
iusti ruinas eorum videbunt
- erudi filium tuum et refrigerabit te et dabit delicias
animae tuae
- cum prophetia defecerit dissipabitur populus qui custodit
legem beatus est
- servus verbis non potest erudiri quia quod dicis
intellegit et respondere contemnit
- vidisti hominem velocem ad loquendum stulti magis speranda
est quam illius correptio
- qui delicate a pueritia nutrit servum suum postea illum
sentiet contumacem
- vir iracundus provocat rixas et qui ad indignandum facilis
est erit ad peccata proclivior
- superbum sequitur humilitas et humilem spiritu suscipiet
gloria
- qui cum fure partitur odit animam suam adiurantem audit et
non indicat
- qui timet hominem cito corruet qui sperat in Domino
sublevabitur
- multi requirunt faciem principis et a Domino iudicium
egreditur singulorum
- abominantur iusti virum impium et abominantur impii eos
qui in recta sunt via
Next Chapter
Biblia Vulgata
(Network Version, 1994)
Cross References: English,
French,
German, Italian, Spanish