Title Page
Previous Chapter
Proverbia XXIV
Capitulum XXIV
- ne aemuleris viros malos nec desideres esse cum eis
- quia rapinas meditatur mens eorum et fraudes labia eorum
loquuntur
- sapientia aedificabitur domus et prudentia roborabitur
- in doctrina replebuntur cellaria universa substantia
pretiosa et pulcherrima
- vir sapiens et fortis est et vir doctus robustus et validus
- quia cum dispositione initur bellum et erit salus ubi multa
consilia sunt
- excelsa stulto sapientia in porta non aperiet os suum
- qui cogitat malefacere stultus vocabitur
- cogitatio stulti peccatum est et abominatio hominum
detractor
- si desperaveris lassus in die angustiae inminuetur
fortitudo tua
- erue eos qui ducuntur ad mortem et qui trahuntur ad
interitum liberare ne cesses
- si dixeris vires non suppetunt qui inspector est cordis
ipse intellegit et servatorem animae tuae nihil fallit
reddetque homini iuxta opera sua
- comede fili mi mel quia bonum est et favum dulcissimum
gutturi tuo
- sic et doctrina sapientiae animae tuae quam cum inveneris
habebis in novissimis et spes tua non peribit
- ne insidieris et quaeras impietatem in domo iusti neque
vastes requiem eius
- septies enim cadet iustus et resurget impii autem corruent
in malum
- cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas et in ruina eius ne
exultet cor tuum
- ne forte videat Dominus et displiceat ei et auferat ab eo
iram suam
- ne contendas cum pessimis nec aemuleris impios
- quoniam non habent futurorum spem mali et lucerna impiorum
extinguetur
- time Dominum fili mi et regem et cum detractoribus non
commiscearis
- quoniam repente consurget perditio eorum et ruinam
utriusque quis novit
- haec quoque sapientibus cognoscere personam in iudicio non
est bonum
- qui dicit impio iustus es maledicent ei populi et
detestabuntur eum tribus
- qui arguunt laudabuntur et super ipsos veniet benedictio
- labia deosculabitur qui recta verba respondet
- praepara foris opus tuum et diligenter exerce agrum tuum
ut postea aedifices domum tuam
- ne sis testis frustra contra proximum tuum nec lactes
quemquam labiis tuis
- ne dicas quomodo fecit mihi sic faciam ei reddam unicuique
secundum opus suum
- per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri stulti
- et ecce totum repleverant urticae operuerant superficiem
eius spinae et maceria lapidum destructa erat
- quod cum vidissem posui in corde meo et exemplo didici
disciplinam
- parum inquam dormies modicum dormitabis pauxillum manus
conseres ut quiescas
- et veniet quasi cursor egestas tua et mendicitas quasi vir
armatus
Next Chapter
Biblia Vulgata
(Network Version, 1994)
Cross References: English,
French,
German, Italian, Spanish