Title Page
Previous Chapter
Proverbia XXIII
Capitulum XXIII
- quando sederis ut comedas cum principe diligenter adtende
quae posita sunt ante faciem tuam
- et statue cultrum in gutture tuo si tamen habes in
potestate animam tuam
- ne desideres de cibis eius in quo est panis mendacii
- noli laborare ut diteris sed prudentiae tuae pone modum
- ne erigas oculos tuos ad opes quas habere non potes quia
facient sibi pinnas quasi aquilae et avolabunt in caelum
- ne comedas cum homine invido et ne desideres cibos eius
- quoniam in similitudinem arioli et coniectoris aestimat
quod ignorat comede et bibe dicet tibi et mens eius non est
tecum
- cibos quos comederas evomes et perdes pulchros sermones
tuos
- in auribus insipientium ne loquaris quia despicient
doctrinam eloquii tui
- ne adtingas terminos parvulorum et agrum pupillorum ne
introeas
- propinquus enim eorum Fortis est et ipse iudicabit contra
te causam illorum
- ingrediatur ad doctrinam cor tuum et aures tuae ad verba
scientiae
- noli subtrahere a puero disciplinam si enim percusseris
eum virga non morietur
- tu virga percuties eum et animam eius de inferno liberabis
- fili mi si sapiens fuerit animus tuus gaudebit tecum cor
meum
- et exultabunt renes mei cum locuta fuerint rectum labia
tua
- non aemuletur cor tuum peccatores sed in timore Domini
esto tota die
- quia habebis spem in novissimo et praestolatio tua non
auferetur
- audi fili mi et esto sapiens et dirige in via animum tuum
- noli esse in conviviis potatorum nec in comesationibus
eorum qui carnes ad vescendum conferunt
- quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur et
vestietur pannis dormitatio
- audi patrem tuum qui genuit te et ne contemnas cum
senuerit mater tua
- veritatem eme et noli vendere sapientiam et doctrinam et
intellegentiam
- exultat gaudio pater iusti qui sapientem genuit laetabitur
in eo
- gaudeat pater tuus et mater tua et exultet quae genuit te
- praebe fili mi cor tuum mihi et oculi tui vias meas
custodiant
- fovea enim profunda est meretrix et puteus angustus aliena
- insidiatur in via quasi latro et quos incautos viderit
interficit
- cui vae cuius patri vae cui rixae cui foveae cui sine
causa vulnera cui suffusio oculorum
- nonne his qui morantur in vino et student calicibus
epotandis
- ne intuearis vinum quando flavescit cum splenduerit in
vitro color eius ingreditur blande
- sed in novissimo mordebit ut coluber et sicut regulus
venena diffundet
- oculi tui videbunt extraneas et cor tuum loquetur perversa
- et eris sicut dormiens in medio mari et quasi sopitus
gubernator amisso clavo
- et dices verberaverunt me sed non dolui traxerunt me et
ego non sensi quando evigilabo et rursum vina repperiam
Next Chapter
Biblia Vulgata
(Network Version, 1994)
Cross References: English,
French,
German, Italian, Spanish