Title Page
Previous Chapter
Proverbia XXV
Capitulum XXV
- haec quoque parabolae Salomonis quas transtulerunt viri
Ezechiae regis Iuda
- gloria Dei celare verbum et gloria regum investigare
sermonem
- caelum sursum et terra deorsum et cor regum inscrutabile
- aufer robiginem de argento et egredietur vas purissimum
- aufer impietatem de vultu regis et firmabitur iustitia
thronus eius
- ne gloriosus appareas coram rege et in loco magnorum ne
steteris
- melius est enim ut dicatur tibi ascende huc quam ut
humilieris coram principe
- quae viderunt oculi tui ne proferas in iurgio cito ne
postea emendare non possis cum dehonestaveris amicum tuum
- causam tuam tracta cum amico tuo et secretum extraneo non
reveles
- ne forte insultet tibi cum audierit et exprobrare non
cesset
- mala aurea in lectis argenteis qui loquitur verbum in
tempore suo
- inauris aurea et margaritum fulgens qui arguit sapientem
et aurem oboedientem
- sicut frigus nivis in die messis ita legatus fidelis ei
qui misit eum animam illius requiescere facit
- nubes et ventus et pluviae non sequentes vir gloriosus et
promissa non conplens
- patientia lenietur princeps et lingua mollis confringet
duritiam
- mel invenisti comede quod sufficit tibi ne forte saturatus
evomas illud
- subtrahe pedem tuum de domo proximi tui nequando satiatus
oderit te
- iaculum et gladius et sagitta acuta homo qui loquitur
contra proximum suum testimonium falsum
- dens putridus et pes lapsus qui sperat super infideli in
die angustiae
- et amittit pallium in die frigoris acetum in nitro et qui
cantat carmina cordi pessimo
- si esurierit inimicus tuus ciba illum et si sitierit da ei
aquam bibere
- prunam enim congregabis super caput eius et Dominus reddet
tibi
- ventus aquilo dissipat pluvias et facies tristis linguam
detrahentem
- melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere
litigiosa et in domo communi
- aqua frigida animae sitienti et nuntius bonus de terra
longinqua
- fons turbatus pede et vena corrupta iustus cadens coram
impio
- sicut qui mel multum comedit non est ei bonum sic qui
scrutator est maiestatis opprimitur gloria
- sicut urbs patens et absque murorum ambitu ita vir qui non
potest in loquendo cohibere spiritum suum
Next Chapter
Biblia Vulgata
(Network Version, 1994)
Cross References: English,
French,
German, Italian, Spanish