Title Page
Previous Chapter
Proverbia XXI
Capitulum XXI
- sicut divisiones aquarum ita cor regis in manu Domini
quocumque voluerit inclinabit illud
- omnis via viri recta sibi videtur adpendit autem corda
Dominus
- facere misericordiam et iudicium magis placent Domino quam
victimae
- exaltatio oculorum et dilatatio cordis lucerna impiorum
peccatum
- cogitationes robusti semper in abundantia omnis autem piger
semper in egestate
- qui congregat thesauros lingua mendacii vanus est et
inpingetur ad laqueos mortis
- rapinae impiorum detrahent eos quia noluerunt facere
iudicium
- perversa via viri aliena est qui autem mundus est rectum
opus eius
- melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere
litigiosa et in domo communi
- anima impii desiderat malum non miserebitur proximo suo
- multato pestilente sapientior erit parvulus et si sectetur
sapientem sumet scientiam
- excogitat iustus de domo impii ut detrahat impios in malum
- qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis et ipse
clamabit et non exaudietur
- munus absconditum extinguet iras et donum in sinu
indignationem maximam
- gaudium iusto est facere iudicium et pavor operantibus
iniquitatem
- vir qui erraverit a via doctrinae in coetu gigantum
commorabitur
- qui diligit epulas in egestate erit qui amat vinum et
pinguia non ditabitur
- pro iusto datur impius et pro rectis iniquus
- melius est habitare in terra deserta quam cum muliere
rixosa et iracunda
- thesaurus desiderabilis et oleum in habitaculo iusti et
inprudens homo dissipabit illud
- qui sequitur iustitiam et misericordiam inveniet vitam et
iustitiam et gloriam
- civitatem fortium ascendit sapiens et destruxit robur
fiduciae eius
- qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis
animam suam
- superbus et arrogans vocatur indoctus qui in ira operatur
superbiam
- desideria occidunt pigrum noluerunt enim quicquam manus
eius operari
- tota die concupiscit et desiderat qui autem iustus est
tribuet et non cessabit
- hostiae impiorum abominabiles quia offeruntur ex scelere
- testis mendax peribit vir oboediens loquitur victoriam
- vir impius procaciter obfirmat vultum suum qui autem
rectus est corrigit viam suam
- non est sapientia non est prudentia non est consilium
contra Dominum
- equus paratur ad diem belli Dominus autem salutem tribuet
Next Chapter
Biblia Vulgata
(Network Version, 1994)
Cross References: English,
French,
German, Italian, Spanish