Title Page
Previous Chapter
Proverbia XII
Capitulum XII
- qui diligit disciplinam diligit scientiam qui autem odit
increpationes insipiens est
- qui bonus est hauriet a Domino gratiam qui autem confidit
cogitationibus suis impie agit
- non roborabitur homo ex impietate et radix iustorum non
commovebitur
- mulier diligens corona viro suo et putredo in ossibus eius
quae confusione res dignas gerit
- cogitationes iustorum iudicia et consilia impiorum
fraudulentia
- verba impiorum insidiantur sanguini os iustorum liberabit
eos
- verte impios et non erunt domus autem iustorum permanebit
- doctrina sua noscetur vir qui autem vanus et excors est
patebit contemptui
- melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et
indigens pane
- novit iustus animas iumentorum suorum viscera autem
impiorum crudelia
- qui operatur terram suam saturabitur panibus qui autem
sectatur otium stultissimus est
- desiderium impii munimentum est pessimorum radix autem
iustorum proficiet
- propter peccata labiorum ruina proximat malo effugiet
autem iustus de angustia
- de fructu oris sui unusquisque replebitur bonis et iuxta
opera manuum suarum retribuetur ei
- via stulti recta in oculis eius qui autem sapiens est
audit consilia
- fatuus statim indicat iram suam qui autem dissimulat
iniuriam callidus est
- qui quod novit loquitur index iustitiae est qui autem
mentitur testis est fraudulentus
- est qui promittit et quasi gladio pungitur conscientiae
lingua autem sapientium sanitas est
- labium veritatis firmum erit in perpetuum qui autem testis
est repentinus concinnat linguam mendacii
- dolus in corde cogitantium mala qui autem ineunt pacis
consilia sequitur eos gaudium
- non contristabit iustum quicquid ei acciderit impii autem
replebuntur malo
- abominatio Domino labia mendacia qui autem fideliter agunt
placent ei
- homo versutus celat scientiam et cor insipientium
provocabit stultitiam
- manus fortium dominabitur quae autem remissa est tributis
serviet
- maeror in corde viri humiliabit illud et sermone bono
laetificabitur
- qui neglegit damnum propter amicum iustus est iter autem
impiorum decipiet eos
- non inveniet fraudulentus lucrum et substantia hominis
erit auri pretium
- in semita iustitiae vita iter autem devium ducit ad mortem
Next Chapter
Biblia Vulgata
(Network Version, 1994)
Cross References: English,
French,
German, Italian, Spanish