Title Page
Previous Chapter
Proverbia VI
Capitulum VI
- fili mi si spoponderis pro amico tuo defixisti apud
extraneum manum tuam
- inlaqueatus es verbis oris tui et captus propriis sermonibus
- fac ergo quod dico fili mi et temet ipsum libera quia
incidisti in manu proximi tui discurre festina suscita amicum
tuum
- ne dederis somnum oculis tuis nec dormitent palpebrae tuae
- eruere quasi dammula de manu et quasi avis de insidiis
aucupis
- vade ad formicam o piger et considera vias eius et disce
sapientiam
- quae cum non habeat ducem nec praeceptorem nec principem
- parat aestate cibum sibi et congregat in messe quod comedat
- usquequo piger dormis quando consurges ex somno tuo
- paululum dormies paululum dormitabis paululum conseres
manus ut dormias
- et veniet tibi quasi viator egestas et pauperies quasi vir
armatus
- homo apostata vir inutilis graditur ore perverso
- annuit oculis terit pede digito loquitur
- pravo corde machinatur malum et in omni tempore iurgia
seminat
- huic extemplo veniet perditio sua et subito conteretur nec
habebit ultra medicinam
- sex sunt quae odit Dominus et septimum detestatur anima
eius
- oculos sublimes linguam mendacem manus effundentes innoxium
sanguinem
- cor machinans cogitationes pessimas pedes veloces ad
currendum in malum
- proferentem mendacia testem fallacem et eum qui seminat
inter fratres discordias
- conserva fili mi praecepta patris tui et ne dimittas legem
matris tuae
- liga ea in corde tuo iugiter et circumda gutturi tuo
- cum ambulaveris gradiantur tecum cum dormieris custodiant
te et evigilans loquere cum eis
- quia mandatum lucerna est et lex lux et via vitae
increpatio disciplinae
- ut custodiant te a muliere mala et a blanda lingua
extraneae
- non concupiscat pulchritudinem eius cor tuum nec capiaris
nutibus illius
- pretium enim scorti vix unius est panis mulier autem viri
pretiosam animam capit
- numquid abscondere potest homo ignem in sinu suo ut
vestimenta illius non ardeant
- aut ambulare super prunas et non conburentur plantae eius
- sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui non erit mundus
cum tetigerit eam
- non grandis est culpae cum quis furatus fuerit furatur enim
ut esurientem impleat animam
- deprehensus quoque reddet septuplum et omnem substantiam
domus suae tradet
- qui autem adulter est propter cordis inopiam perdet animam
suam
- turpitudinem et ignominiam congregat sibi et obprobrium
illius non delebitur
- quia zelus et furor viri non parcet in die vindictae
- nec adquiescet cuiusquam precibus nec suscipiet pro
redemptione dona plurima
Next Chapter
Biblia Vulgata
(Network Version, 1994)
Cross References: English,
French,
German, Italian, Spanish