Title Page
Previous Chapter
Proverbia XXXI
Capitulum XXXI
- verba Lamuhel regis visio qua erudivit eum mater sua
- quid dilecte mi quid dilecte uteri mei quid dilecte votorum
meorum
- ne dederis mulieribus substantiam tuam et vias tuas ad
delendos reges
- noli regibus o Lamuhel noli regibus dare vinum quia nullum
secretum est ubi regnat ebrietas
- ne forte bibat et obliviscatur iudiciorum et mutet causam
filiorum pauperis
- date siceram maerentibus et vinum his qui amaro sunt animo
- bibant ut obliviscantur egestatis suae et doloris non
recordentur amplius
- aperi os tuum muto et causis omnium filiorum qui
pertranseunt
- aperi os tuum decerne quod iustum est et iudica inopem et
pauperem
- aleph mulierem fortem quis inveniet procul et de ultimis
finibus pretium eius
- beth confidit in ea cor viri sui et spoliis non indigebit
- gimel reddet ei bonum et non malum omnibus diebus vitae
suae
- deleth quaesivit lanam et linum et operata est consilio
manuum suarum
- he facta est quasi navis institoris de longe portat panem
suum
- vav et de nocte surrexit deditque praedam domesticis suis
et cibaria ancillis suis
- zai consideravit agrum et emit eum de fructu manuum suarum
plantavit vineam
- heth accinxit fortitudine lumbos suos et roboravit
brachium suum
- teth gustavit quia bona est negotiatio eius non
extinguetur in nocte lucerna illius
- ioth manum suam misit ad fortia et digiti eius
adprehenderunt fusum
- caph manum suam aperuit inopi et palmas suas extendit ad
pauperem
- lameth non timebit domui suae a frigoribus nivis omnes
enim domestici eius vestiti duplicibus
- mem stragulam vestem fecit sibi byssus et purpura
indumentum eius
- nun nobilis in portis vir eius quando sederit cum
senatoribus terrae
- samech sindonem fecit et vendidit et cingulum tradidit
Chananeo
- ain fortitudo et decor indumentum eius et ridebit in die
novissimo
- phe os suum aperuit sapientiae et lex clementiae in lingua
eius
- sade considerat semitas domus suae et panem otiosa non
comedet
- coph surrexerunt filii eius et beatissimam praedicaverunt
vir eius et laudavit eam
- res multae filiae congregaverunt divitias tu supergressa
es universas
- sin fallax gratia et vana est pulchritudo mulier timens
Dominum ipsa laudabitur
- thau date ei de fructu manuum suarum et laudent eam in
portis opera eius
Biblia Vulgata
(Network Version, 1994)
Cross References: English,
French,
German, Italian, Spanish