Title Page
Previous Chapter
Proverbia XIV
Capitulum XIV
- sapiens mulier aedificavit domum suam insipiens instructam
quoque destruet manibus
- ambulans recto itinere et timens Deum despicitur ab eo qui
infami graditur via
- in ore stulti virga superbiae labia sapientium custodiunt
eos
- ubi non sunt boves praesepe vacuum est ubi autem plurimae
segetes ibi manifesta fortitudo bovis
- testis fidelis non mentietur profert mendacium testis
dolosus
- quaerit derisor sapientiam et non inveniet doctrina
prudentium facilis
- vade contra virum stultum et nescito labia prudentiae
- sapientia callidi est intellegere viam suam et inprudentia
stultorum errans
- stultis inludet peccatum inter iustos morabitur gratia
- cor quod novit amaritudinem animae suae in gaudio eius non
miscebitur extraneus
- domus impiorum delebitur tabernacula iustorum germinabunt
- est via quae videtur homini iusta novissima autem eius
deducunt ad mortem
- risus dolore miscebitur et extrema gaudii luctus occupat
- viis suis replebitur stultus et super eum erit vir bonus
- innocens credit omni verbo astutus considerat gressus suos
- sapiens timet et declinat malum stultus transilit et
confidit
- inpatiens operabitur stultitiam et vir versutus odiosus
est
- possidebunt parvuli stultitiam et astuti expectabunt
scientiam
- iacebunt mali ante bonos et impii ante portas iustorum
- etiam proximo suo pauper odiosus erit amici vero divitum
multi
- qui despicit proximum suum peccat qui autem miseretur
pauperi beatus erit
- errant qui operantur malum misericordia et veritas
praeparant bona
- in omni opere erit abundantia ubi autem verba sunt plurima
frequenter egestas
- corona sapientium divitiae eorum fatuitas stultorum
inprudentia
- liberat animas testis fidelis et profert mendacia
versipellis
- in timore Domini fiducia fortitudinis et filiis eius erit
spes
- timor Domini fons vitae ut declinet a ruina mortis
- in multitudine populi dignitas regis et in paucitate
plebis ignominia principis
- qui patiens est multa gubernatur prudentia qui autem
inpatiens exaltat stultitiam suam
- vita carnium sanitas cordis putredo ossuum invidia
- qui calumniatur egentem exprobrat factori eius honorat
autem eum qui miseretur pauperis
- in malitia sua expelletur impius sperat autem iustus in
morte sua
- in corde prudentis requiescit sapientia et indoctos quoque
erudiet
- iustitia elevat gentem miseros facit populos peccatum
- acceptus est regi minister intellegens iracundiam eius
inutilis sustinebit
Next Chapter
Biblia Vulgata
(Network Version, 1994)
Cross References: English,
French,
German, Italian, Spanish