Title Page
Previous Chapter
Proverbia X
Capitulum X
- parabolae Salomonis filius sapiens laetificat patrem filius
vero stultus maestitia est matris suae
- non proderunt thesauri impietatis iustitia vero liberabit a
morte
- non adfliget Dominus fame animam iusti et insidias impiorum
subvertet
- egestatem operata est manus remissa manus autem fortium
divitias parat
- qui congregat in messe filius sapiens est qui autem stertit
aestate filius confusionis
- benedictio super caput iusti os autem impiorum operit
iniquitatem
- memoria iusti cum laudibus et nomen impiorum putrescet
- sapiens corde praecepta suscipiet stultus caeditur labiis
- qui ambulat simpliciter ambulat confidenter qui autem
depravat vias suas manifestus erit
- qui annuit oculo dabit dolorem stultus labiis verberabitur
- vena vitae os iusti et os impiorum operiet iniquitatem
- odium suscitat rixas et universa delicta operit caritas
- in labiis sapientis invenietur sapientia et virga in dorso
eius qui indiget corde
- sapientes abscondunt scientiam os autem stulti confusioni
proximum est
- substantia divitis urbs fortitudinis eius pavor pauperum
egestas eorum
- opus iusti ad vitam fructus impii ad peccatum
- via vitae custodienti disciplinam qui autem increpationes
relinquit errat
- abscondunt odium labia mendacia qui profert contumeliam
insipiens est
- in multiloquio peccatum non deerit qui autem moderatur
labia sua prudentissimus est
- argentum electum lingua iusti cor impiorum pro nihilo
- labia iusti erudiunt plurimos qui autem indocti sunt in
cordis egestate morientur
- benedictio Domini divites facit nec sociabitur ei
adflictio
- quasi per risum stultus operatur scelus sapientia autem
est viro prudentia
- quod timet impius veniet super eum desiderium suum iustis
dabitur
- quasi tempestas transiens non erit impius iustus autem
quasi fundamentum sempiternum
- sicut acetum dentibus et fumus oculis sic piger his qui
miserunt eum
- timor Domini adponet dies et anni impiorum breviabuntur
- expectatio iustorum laetitia spes autem impiorum peribit
- fortitudo simplicis via Domini et pavor his qui operantur
malum
- iustus in aeternum non commovebitur impii autem non
habitabunt in terram
- os iusti parturiet sapientiam lingua pravorum peribit
- labia iusti considerant placita et os impiorum perversa
Next Chapter
Biblia Vulgata
(Network Version, 1994)
Cross References: English,
French,
German, Italian, Spanish